AQUARII vel AQUARIOLI

AQUARII vel AQUARIOLI
AQUARII vel AQUARIOLI
dicebantur olim ministri Lenonum seu meretricum, qui in domo lenonia meretricibus ad lavandum aquas aggererent, vel eas lavantes aquâ perfunderent, ut mediastini solebant in balneis, quos Graeci περιχύτας aut παραχύτας vocavêre. Spartian. in Commodo c. 2. Aquam gessit, ut lenonum minister, i. e. ut Aquariolus aut baccario, quô modô vocabantur, inquit Salmas. ὁι πορνοδίακονοι, qui in lupanaribus aquam ministrabant. Festus, Aqarioli dicebantur mulierum impudicarum sordidi adsedae. Veteres Glossae, ὑδροφόρον et βαλανέα et πορνοδιάκονον pro synonymis habent, sicque interpretantut apud Plautum in Poenulo Actu. 1. sc.. 2. v. 12. locum, ubi meretricula de meretricularum lavatione ita verba facit.
Binae singulis quae datae nobis ancillae,
Eae nos lavando, eluendo oper am dederut:
Aggerundâque aqua duo sunt viri defessi.
Ubi ab gerunda, male quidam, pro aggerunda, legunt. Sic enim idem in Rudente, Actu. 2. sc. 5. v. ult.
---- ---- repperi negotium
Siquidem bis ultro mibi aggerunda etiam est aqua, etc.
Iidem Graecis βαλλίωνες, ab aqua iacienda seu eftundenda, ἀπὸ τοῦ βἁλλειν ὕδωρ. Latine quoque Bacariones, a bacarione, quod vasis erat aquarii genus, longiori manubriô: trullam quidam appellabant inquit Festus. Eô aquam in balneis hauriebant mediastini, quam super lavantes iactarent et funderent, ad eos eluendos: Graece ἀρύταινα, item ἀρύβαλλας. Hinc itaque Bacariones Aquariolt dicti sunt, quod huiusmodi munus in domo lenonia obibant et lavantibus ministrabant meretticulis, etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 21. Vide quoque infra in voce Balliones. Multum autem in illis lustris aquae fuisse, testis est M. Tullius passim. Orat. pro M. Caseina, pro Muraena, in Vatinium: ad Atticum l. 1. Ep. 16. Hinc Frontinus de Aquaeductibus l. 2 Ipsam Martiam splendore et rigore gratissimam, balneis ac fullonicis et relatu quoque soedis ministeriis deprebendimus servientem. Erat enim moris, ut, priusquam inde abirent, totum corpus lavarent, Chrysostomus in ad Corinth. c. 6. Ad quem morem allusit Auctor Διαταγῶν Clementianorum l. 6. ubi, quia consuetudo veterum Christranorum tunc fuit, ut, sive ab uxoris geniali lecto prodirent, sive ab impura et seelesta Venere, templa non prius orationis causâ adirent, quam corpus lavissent; horum utrumque affirmat supervacaneum: hoc quia nil prosit; illud, quia non necessarium. Sane enim hae lavationes, quarum multi veter. Patrum meminêre, imitatione paganorum usurpataesunt. clemens Alexandrin. εἰς ἱερὰ μὴ εἰσιέναι ἀπὸ γυναικὸς ἀλούτους ἐνομοθέτησαν Αἰγύπτιοι, Aegyptii lege sanciverunt, ne quis a muliere illotus sacra adivet. Verba Herodoti sunt, quem lege in Euterpe, barbaros reprehendentem, quod non idem servarent. At l. 1. eiusdem consuetudo Babyloniorum eadem, multis exponitur: In Ritualibus quoque Iudaeorum libris de hoc lavationis genere complura occurunt. Vide iterum Salmas. ad Lamprid. in Commodo c. 2. Quia vero istinsmodi Aquarii semper mulieribus hisce praesto erant, hinc iis amorum interunciis non raro Romani sunt usi; teste Iuvenali, Sat. 6. v. 332.
---- Veniat conductus Aquarius, etc.
Sed nec omittam, etiam Aquartum custodes, Graec. Υ᾿δροφύλακας, Aquarios appellari, l. penult. de aquaeduct. lib. 11. Cod. et apud Frontinum l. de Aquaeduct. Vide Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. et qui multa de iis congessit, Laur. Pignorium Comm. de Servis, infra quoque aliquid voce Saliens. Car. du Fresne notat Aquarios seu Aquariolos metetricum, in balneis, Νεροφόρους dici, in Passione S. Patricii Episcopi num. 7. 28. April. Ο῾ δὲ ὅσιος πατρίκιος εἰσελθὼν ἐν τῷ ζέματι, ὡς εἷς νεροφόρων ενήχετο: etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”